monumenta.ch > Lucanus > sectio 672 > sectio 354 > sectio 705 > sectio 582 > sectio 829 > sectio 347 > sectio 218 > bsbBSB-InkG-296GW11398.105 > sectio > 45 > sectio 493 > csg213.56 > sectio 516 > sectio > sectio 12 > 135 > sectio 225 > sectio 462 > csg214.52 > sectio 280 > sectio 658 > Actus, 12 > sectio 812 > csg213.38 > 16 > sectio 948 > sectio 756 > sectio 291 > sectio 591 > sectio 808 > sectio 356 > sectio 789 > 47 > sectio 164 > sectio 94 > sectio 601 > sectio 793 > sectio 939 > sectio 181 > sectio 443 > sectio 138 > sectio > sectio 798 > sectio 892 > sectio 490 > sectio 382 > sectio 785 > sectio 584 > sectio 310 > sectio 1007 > 11 > sectio 37 > 8
Beda, De Natura Rerum, VII. De coelo superiore. <<<     >>> IX. De quinque circulis mundi.

Beda Venerabilis, De Natura Rerum, CAPUT VIII. De aquis coelestibus. [

BRID. GLOSSAE.---Firmamentum. Firmamentum in crystalli modum ex aquis congelatis factum est. Est tamen igneae qualitatis propter sidera in se collocata, quae ignea sunt. Sicut terrarum ponderibus et aer et aqua cedunt, ut ad terram perveniant, sic aquarum ponderibus et ipse aer cedit, ut vel ad terram vel ad aquam perveniat. Aeris quoque part culam si quis in spatiis illis sublimibus coeli posset demittere, pondere suo caderet, donec ad aeria subter spatia perveniret. Huiusmodi argumentis colligunt philosophi, aquas super aethereum coelum esse non posse, quibus ita respondetur: Si potest aqua, sicut videmus, ad tantas guttarum minutias pervenire, ut super istum aerem vaporaliter feratur, qui natura levior est aquis, cur non potest et super illud levius coelum minutioribus guttis et levioribus ferri vaporibus? Quomodo autem et qualeslibet aquae ibi sint, esse eas ibi minime dubitamus. Maior est quippe Scripturae sanctae auctoritas, quam omnis humani ingenii capacitas.

Ignem siderum. Sidera tam igneae naturae sunt, ut consumerentur, nisi ab aquis temperarentur. Sicut consumeretur ista terra igne solis, nisi aqua interius et exterius fuisset in ea, sic consumeretur firmamentum eodem igne solis, et igne signorum quae in eo sunt, nisi haberet aquas super se.

INC. AUCT. GLOSSAE.---Aquas super firmamentum positas, coelis quidem spiritualibus humiliores. De aquis quae super coelos sunt, haec est beati Ambrosii sententia: Aquas super coelos sapientes mundi aiunt esse non posse, dicentes igneum esse coelum, nec posse concordari cum eo naturam aquarum; addunt quoque dicentes rotundum ac volubilem atque ardentem esse orbem coeli, et in illo volubili circuitu aquas stare nequaquam posse. Nam necesse est ut defluant et labentur, cum de superioribus ad inferiora orbis ille detorquetur, ac per hoc nequaquam eas stare posse aiunt, cum axis coeli, concito se motu torquens, eas volvendo effunderet. Sed hi tandem insanire desinant, atque confusi cognoscant, quia qui cuncta potuit creare ex nihilo, potuit et illam aquarum naturam glaciali soliditate stabilire in coelo. Nam cum et ipsi dicant volvi coeli orbem, stellis ardentibus refulgentem, nonne divina Providentia prospexit ut intra orbem coeli et supra orbem redundaret aqua, quae illa ferventis axis incendia temperaret?

IOAN. NOV. SCHOLIA.---Alii vero rectius ad ignem siderum temperandum. Vide Isidorum Hispalensem episcopum, in libro de Natura rerum, ubi harum aquarum meminit. Nata est, opinor, disputatio haec ex cantico trium puerorum: «Benedicite, aquae quae super coelos sunt.» Datum est hinc negotium doctis indagandi harum aquarum qualitatem.

]


1 Aquas, [A, B, C, super firmamentum.] firmamento impositas, coelis quidem spiritualibus humiliores, sed tamen omni creatura corporali superiores, quidam ad inundationem diluvii servatas, alii vero rectius ad ignem siderum temperandum suspensas affirmant.
Beda Venerabilis HOME

bav1449.223 bnf1615.261 bnf8671.60 bnf11130.72 bnf13013.41 csg248.84 csg250.125 csg251.35

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik